- TERRA Australis
- TERRA Australisla terre Australe, pars est amplissima orbis versus Austrum extensa, sed etiamnum pro maiori parte incognita, congnita, et vix lustrata quibusdam in locis versus oram littoralem; ita ut de ea pauca admodum dici possint. Eius partes hactenus congitae sunt nova Hollandia, ubi terra Concordiae et terra Nuitii; terra Diemeni, nova Zelandia, terra Quiri, et terrae incognitae, quae protenduntur versus austrum Africae et terrae Ignium, quamquam multum ab ipsis sint dissitae. Hinc Fero Menpezio de Quiro Australia incognita dicitur. Maxime vicina est Terra Australis veteri orbi ad procurrentem tractum N. Guineae, Americae vero ad fretum Magellanicum, solamque hanc constat mari undique cinctam esse. De semestri die ac nocte regionum, vide Becmannum, Histor. Orbis Terr. qui sub ipsis Polis perpetuam et saltem creperam lucem dari ostendit. Ceterum Kircherius animadavertit, esse in Regionibus hisce Subpolaribus ingentes voragines, quibus mare sub Polo Arctico absorbeatur, sub Australi iterum emergat: hincque fieri quod maria Subpolaria ob rapiditatem superari non possint, in Itin. Ecstatico 2. Dial. 1. et M. S. l. 3. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.